DEXTROCHERIUM

DEXTROCHERIUM
DEXTROCHERIUM
apud Capitolin. in Maximinis, Eratmagnitudine tantâ, ut octo pedes digito videretur ogressus; pollice ita vâsto, ut uxoris dextrocherio uteretur pro annitlo. Treb. Pollion. in Quieto, Alexandrum Mag. --- mulieres in reticulis et dextrocheriis et in annulis --- exsculptum semper habuêrunt. Alios: vox hybrida est, ex Graeco Latinoque nomine composita, et armillarum speciem notat, quam Dextrale quoque Latini dixêrunt. Solebant enim Vett. saepe altero tantum brachio armillas gestare, (monocheria hinc dicta in Gloss.) et quidem laevo interdum, ut de Sbinis notissima historia fidem sacit; interdum dextro, ut nomen hoc declarat, quafi δεξίοχειρον dictum, idque frequentius. Plus enim in dextris erat decoris, si solae ornabantur. Genes. c. 24. v. 22. Num. c. 31. v. 50. 2 Sam. c. 1. v. 10. Ies. c. 3. v. 20. Ezech. c. 16. v. XI. tamquam armilla imposita brachio dextro: quia dextra virilis fortitudinis nota est. Cuius egregium, apud Saxon. Gramm, exstat documentum, de Wiggone dexirocherio, a Rolfone Rege, donato. Erat namque id ornamenti genus utrique sexui commune, et ante manicam portari, ibique uno clavo iungi consuevit; Isid. l. 19. c. 31. i. e. in manus cum brachio commissura, ut Casaub. seu carpo, ut Barthol. exponunt. Quo nomine a brachialibus proprie sic dictis Dextrocheria diversa, quod illa totum brachii progressum complecterentur, uti docet Xenoph. Paed. l. 6. ubi inter βραχίονα et ψέλλια sic distinguit; licet Strab. τὰ ψέλλια et carpo et brachio latius assignet. Quod vero de clavo dictum, copulam vocatidem Capitolin. ubi supra, de arrhis sponsalitiis Iuniae Fadillae loquens, detrocherium cum copula de hyacinthis quatuor: hîc enim copulam explicat Salmas. eam partem dextrocherii, quâ iungebatur et copulabatur; vel potius taeniam utraque dextrocherii parte pendulam, quâ illud alligabatur. Principibus autem familiaria fuisse, ex praecedd. discimus. Sed et in cari Imp. dextra gemmas fulgentes, seu dextrocherium, adumbrat Chrysostom. in laudat. Babyloe; in Constantini, Lucifer. Calarit. de non parcendo delinqu. etc. Vide hanc in rem plura apud Thom. Bartholin. dc Armillis Vett. Cafaub. et Salmas. ad Capitolin. et Pollion. d. l. nec non supra, ubi de Armillis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Dextrocherĭum — (v. lat. u. gr.), Armband, am rechten Arme blos getragen …   Pierer's Universal-Lexikon

  • ARMILIA — ab armis: teste Festô, Armillas ex auro, quas viri nulitares ab Imper atoribus donati gerunt, dictas esse existimant, quod antiqui humeros cum brachiis armos vocabant. Unde Arma ab his dependentia sunt vocata. Est autem Armilla proprie brachiorum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • dextrochère — ⇒DEXTROCHÈRE, subst. masc. HÉRALD. ,,Bras droit, représenté nu, armé ou paré, tenant à la main une épée ou tout autre objet (L Hist. et ses méth., 1961, p. 759) : • Tu dois être curieux vu à travers le blason. Je t offre : d azur au dextrochère d …   Encyclopédie Universelle

  • COPULA — apud Capitolin. Maximino Iuniore, c. 1. Dextrocherium cum copula de hyacinthis quatuor etc. ea pars dextrocherii est. quâ iungitur et copulatur; vel taenia potius utrâque dextrocherii parte pendens, quâ dextrocherium alligabatur. Gloss. Copula,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • dextrochère — (dèk stro kê r ) s. m. Terme de blason. Bras droit représenté dans un écu avec la main, et par opposition à senestrochère, qui se dit du bras gauche. ÉTYMOLOGIE    Bas lat. dextrocherium, de dexter, droit, et terme grec signifiant main …   Dictionnaire de la Langue Française d'Émile Littré

  • ARRAE Regiae — apud Iul. Capitolin. in Maximino Iun. c. 1. Desponsata illi erat Iunia Fadilla quam postea accepit Toxotius cuius etiam Poemata exstant. Manserunt autem apud eam arrae regiae, quae tales erant, ut Iunius Cordus loquitur monolinum de albis novem,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ARTIGRAPHUS — Servio qui τεχνογράφος: vox hybrida, sicut dextrocherium, chrysoclavum, pseudoforum, etc. ex Graecis Latinisque nominibus composita. Grammaticum autem notat seu Artis Grammaticae (quam supra Artis vocabulô nude sumptô saepius venire diximus)… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BRACHIALE — seu Brachialium, cuius meminit Paulos Diaconus Histor. Miscell. l. 19. A brachialio Aureae portae, usque ad Cyclobium: propugnaculum est, Gall. vulgo Braye, unde Fausse braye, Βραχιόλιον Theodoro Mon. in Epist. de Excidio Syracus. Rocho Pirro in… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DEXTRA — fidei symbolum: Certe in toto pene orbe ἐθος ἐπὶ πίςτει καὶ ςυνθήκαις βεβαίαις τὰς δεξιὰς διδόναι ἀλλήλοις, Schol. in Aristoph. Nub. Inprimus apud Persas, quibus omni iuramento fides dextrâ data fuit Sanctior. Diod. l. 16. Quos imitatus Alexander …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MONOCHERIUM — vide supra Dextrocherium …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”